Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Num.8 NT Num.9 (English) >>NT Num.10

Num.9

locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens

faciant filii Israhel phase in tempore suo

quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius

praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase

qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel

ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron

dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel

quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino

mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud

non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt

si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae

igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane

sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis

cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur

ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco

et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur

quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant

si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria

si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra

per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Num.8 NT Num.9 (English) >>NT Num.10

Powered by PhiloLogic